grave profecto, foedum probrum erat, ni verius saevum irae deorum ostentum id credi oporteret clareque intellegi posset iam tum illud caput orientis opibus sine reliquo corpore ostentatum. cetera triumphi eius quam virilia! HS |MM| r. p. data, legatis et quaestoribus, qui oras maris defendissent, HS |M|, militibus singulis HS sena milia. hair loss treatment hair loss 17 tolerabiliorem tamen causam fecit C. principis, qui super cetera muliebria soccos induebat e margaritis, aut Neronis principis, qui sceptra et personas et cubilia viatoria unionibus construebat. quin immo etiam ius videmur perdidisse corripiendi gemmata potoria et varia supellectilis genera, anulos translucentes. quae enim non luxuria innocentior existimari possit? vii
18 Eadem victoria prima in urbem myrrhina invexit, hair loss treatment primusque Pompeius capides et pocula ex eo triumpho Capitolino Iovi dicavit. quae protinus ad hominum usum transiere, abacis etiam escariisque vasis expetitis; et crescit in dies eius luxuria. myrrhino LXX HS empto, capaci plane ad sextarios tres calice, potavit ...anus consularis, ob amorem adroso margine eius, ut tamen iniuria illa pretium augeret; neque est hodie myrrhini alterius praestantior indicatura. 19 idem in reliquis generis eius quantum voraverit, licet aestimare ex multitudine, quae tanta fuit, ut auferente liberis eius Nerone exposita occuparent theatrum peculiare trans Tiberim in hortis, quod a populo impleri canente se, dum Pompeiano proludit, etiam Neronis satis erat. vidi tunc adnumerari unius scyphi fracti membra, quae in dolorem, credo, saeculi invidiamque Fortunae tamquam Alexandri Magni corpus in conditorio servari, ut ostentarentur, placebat. 20 T. Petronius consularis moriturus invidia Neronis, ut mensam eius exheredaret, trullam myrrhinam HS CCC emptam fregit; sed Nero, ut par erat principem, vicit omnes HS |X| capidem unam parando. memoranda res tanti imperatorem patremque patriae bibisse! viii 21 Oriens myrrhina mittit. inveniuntur ibi pluribus locis nec insignibus, maxime Parthici regni, praecipua tamen in Carmania. umorem sub terra putant c hair loss treatment skin care hair loss alore densari. amplitudine numquam parvos excedunt abacos, crassitudine raro quanta dicta sunt potoria. splendor est iis sine viribus nitorque verius quam splendor. sed in pretio varietas colorum subinde circumagentibus se maculis in purpuram candoremque et tertium ex utroque, ignescente veluti per transitum coloris purpura aut rubescente lacteo.